- HYPANAGNOSTA
- HYPANAGNOSTAGraece Υ῾παναγνώςτης, apud Greg. Nazianzen. ubi Iulianum in Eccl. Υ῾παναγνώςτην fuisse, ait Orat. 3. idem cum Auagnosta est Cl. Suicero. Dicebantur autem sic in Eccl. Graeca Lectores, qui lectiones pronuntiabant, et ea, quae Prophetae annuntiavêrunt, populis praedicabant, Isid. Hispal. de Eccl. Offic. l. 2. c. 12. Vide supra in voce Anagnostes, et infra, Lector.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.